- SUMEN
- SUMENapud Martialem l. 7. Epigr. 77. v. 3.Sumen, aprum, leporem ---Venter suillus, in delitiis olim, praesertim eiectitius, ut nonnullis placet. melius suis mamma, unde quasi sugimen, et quidem primiparae, mox a partu resecta, antequam eam fetus suxissent. Unde idem Mammas suminis vocat l. 2. Epigr. 37. v. 2. Hoc quô magis lacteum erat, eô amplius commendabatur. Idem iterum l. 13. Epigr. 44.Esse putes nondum Sumen: sic ubere largôEffluit, et vivô lacte papilla tumet.H.e. non credas hoc farcimen esse e papillis suis a partu caesae resectis: sed etiamnum vivere in sue papillas, ita lacte exundant. Farciminis enim genus hinc fiebat, Romae olim in summis delitiis. Iuvenal. Sat. 1. v. 138.Sumine cum magno lepus, atque aper; atque pygargus.Calidum apponebatur. Persius Sat. 1. v. 53.----- Calidum scis ponere sumen.Et quidem cum muria Thynnive liquamine aut gato. Vide Not. ad Martial.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.